Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

95


silentio preterire. anno quidem Domini .Mo.CCo. .LXXXIIIo.
Pisani galeas .LXXII. et alia ligna plura armaverunt ut Riperiam
Ianue percurrerent et dampna multa inferrent. Ianuenses
vero contra eos galeas .LXXXXVI. viriliter armaverunt, in
quibus dominus Obertus Aurie, qui tunc erat capitaneus communis
Ianue, fuit admiratus constitutus. triginta autem .VI.
istarum galearum per dies plures iam armate fuerant, in
quibus dominus Benedictus fuerat admiratus constitutus,
qui contra Pisanos in Sardiniam fuerat profectus. et ecce cum suo
stolo supervenit et stolo domini capitanei se coniunxit et cum galee
Ianuensium galeas Pisanorum super portum invenissent
Pisanum, eas potenter invadunt, ita quod .XXXIII. galeas
acceperunt, quibusdam alijs in mari demersis. quanta autem
strages et occisio hominum Pisanorum ibi fuerit, compassio
esset referre et stupor audire. numerus autem captivorum et
occisorum ad .x. milia et ultra dicitur ascendisse. Ianuenses igitur
ex tali victoria nullam pompam nec vanagloriam ostenderunt,
Dei magnalia laudaverunt, qui fecit mirabilia magna
solus. de civitate Venetorum hoc dicendum est, quod

Torna all'inizio