Bonizo episcopus Sutriensis : Liber ad amicum

Pag 603


His et talibus subdolis machinationibus animum papę nihil mali suspicantem decipiebat;
animus vero eius, velut fere beluę iram gerens, nihil aliud, quam quod
post rei demonstravit eventus, cogitabat. Nam per omnes fere quadragesimales dies,
quibus inibi moratus est, Romam orationis occasione circuiens, quosque pestiferos
invenire poterat, vel papam propter iusticiam odientes [sibi] faciebat amicos dataque
pecunia sacramento vinciebat. Inter quos et Cencium, prefecti Stephani filium,
quem supra temporibus papę Alexandri cum Cadolo fuisse memoravimus. Is, defuncto
patre, temporibus papę Alexandri cum prefecturam vellet adipisci, ab omnibus
Romanis propter ferocitatem animi repudiatus est, communique consilio traditur
prefectura alteri Cencio, cuiusdam Iohannis prefecti filios. Qui quamvis nomine equivoci,
tamen longe erant diversi moribus. In hoc omnium malorum spes, in altero
bonorum. Hic compatrem suum absque ulla causa interfecit et domum eius funditus
destruxit. Idem et latronum particeps et predonum adiutor post multa et varia adulteria,
que perpetravit vel perpetrantes tutatus est, Romam ex libera fecit ancillam. Nam
in Sancti Petri ponte turrim mirę magnitudinis edificans, omnes transeuntes reddidit
tributarios. Hunc talem et tam pestiferum coniunxit sibi prefatus Guibertus et per
eum se armavit contra sanctam ecclesiam. Erant preterea Romę multi pestilentes,
iusticiam odientes, ut concubinatorum sacerdotum filii et propinqui. Sed et venerabilis
pontifex in principio ordinationis suę omnibus Romanis clericis dedit optionem, ut aut
canonicę nihil proprium possidentes secundum regulam sanctorum viverent, aut relictis
bonis ecclesię seorsum domi manerent. Quorum multi ante elegere privatim vivere quam
suave iugum Domini ferre; qui mirabiliter papę erant infensi, et non solum illi, sed et
eorum propinqui. Erat preterea Romę antiqua et pessima consuetudo, quam beatus
papa suo tempore funditus ab eadem ecclesia extirpavit. Nam in beati apostolorum
principis ecclesia erant sexaginta et eo amplius mansionarii, laici coniugati et plerique
concubinati, qui eandem ecclesiam per vices suas die noctuque custodiebant; [in] quorum
potestate omnia preter maius erant altaria, que orationibus cotidie vendebant. Hii
omnes barba rasati et mitras in capite portantes sacerdotes et cardinales se esse dicebant,
sicque oratores decipiebant et precipue Longobardorum rusticam multitudinem,
qui eos credentes sacerdotes se eorum commendabant orationibus. Hii intempestę
noctis silentio custodię occasione varia latrocinia et turpia stupra exercebant. Quos
beatus papa cum magna difficultate ab ecclesia apostolorum principis expulit, et eam
religiosis sacerdotibus commisit custodiendam. Hos tales prefatus Guibertus sibi fecit
amicos. Venerabilis autem Gregorius ecclesiam sancti Petri iussit oratoribus claudi
usque ad tempus matutinale; nam ante pervigiliarum excubias multa ibi fiebant homicidia
et hac occasione multa furta et adulteria. Erat preterea in eadem ecclesia alia
pessima consuetudo, quam idem venerabilis papa funditus exstirpavit. Cottidie, antequam
dies illucesceret, et plerumque antequam aurora cursum suum inciperet, cardinales
avaricię questu missas super altare principis apostolorum celebrabant, quibus ex
auctoritate beati Petri et sua omnibus interdixit, ut non liceret eis deinceps ante
horam dici terciam ad altare beati Petri missam celebrare. Que res magnam sibi

1



5




10




15




20




25




30




35




40
Torna all'inizio