Tum Latio interrupta quies nobisque perennis
Fama venit belli fato querenda supremi.
Aut manet et victum cuntatio sola fatetur
Indefensa michi, tellus, dabis impia dignum
Supplitium: cesos purgabis sanguine cives.
Rurane barbaricis pedibus calcanda fuerunt
Italie: nobis animos tam iusta negabit Ultio?
Quin etiam, quod vel meminisse molestum est
Menia nostre urbis C:apitoliaque alta minaci
Cominus ille fremens vix lumine viderit uno:
Nos muros spectare suos que causa vetabit?
Non michi si campis veniat Mars ille secundus
Penorum armatus Stigiaque reversus ab unda,
Quatuor atque truces quos pavit in arma leones
Alterno cingant latus ordine, pectora contra
Ferre reformidem: sic me spectata, Quirites,
Vestra monet virtus. At nunc pater inclitus umbris
Occubat infernis, natorumque omnis ad unum
Turba redit: Latius iugulos sic ensis in illos
Fulminat. Iste autem per secula cunta superstes
Quid nisi serius honos et nostre gloria dextre est?
Sit vixisse diu finis sibi fructus honesti!
Hac tandem feriere manu, licet aspera iactes
|
125
130
135
140
|