: Historia de preliis Alexandri Magni (rec. I 3)

Pag 306


Quomodo cancri insultum fecerunt contra Alexandrum etc.
Deinde cancri mire magnitudinis ex ipso arundineto uenire
ceperunt habentes dorsa duriora cocodrillis; et dum milites
iactarent super eos lanceas, nullatenus ledebantur. Attamen milites
ex eis multos occiderunt. Alii uero in stagnum intrauerunt.
Cum igitur esset quinta uigilia noctis, subito uenerunt super eos
leones albi, maiores thauris, cum magna murmuracione concucientes
ceruices suas. Et facto impetu super eos recipiebant
milites ipsos et in uenabulis occidebant etc.
Quomodo porci insultum fecerunt contra Alexandrum etc.
Post hec uenerunt porci mire magnitudinis, quorum dentes
uno cubitu longi erant, et cum illis homines agrestes et femine
commixti habentes per singulos sex manus unamquamque cum
porcis super milites concurrebant. Milites uero recipientes eos
in uenabulis suis, occidebant et ab eorum impetu euadebant.
Angustiabatur autem plurimum Alexander et uniuersus exercitus
eius. Statimque precepit Alexander accendi focos plurimos extra
exercitum circa stagnum aque. Deinde uenit super eos bestia
mire magnitudinis et forcior elephante et erat similis equo;
caput eius erat magnum, et in fronte eius tria cornua erant
ignita. Nominabatur autem ipsa bestia secundum Indicam linguam
Odente Tyrannus; eciam antequam de ipsa aqua biberet,
ipsa fera fecit impetum contra illos. Alexander autem discurrens
huc et illuc suos milites confortabat. Occidit autem ipsa bestia
uiginti septem milites. Tandem mortua fuit a percussionibus
armatorum etc.
Quomodo mures et alie aues mire magnitudinis insultum
fecerunt contra Alexandrum
Deinde exiuerunt ex ipso arundineto mures magni ut
uulpes et comedebant corpora mortuorum; quecumque uero
animalia mordebant, continuo deperibant. Morsus tamen illorum
nullam inferebat hominibus lesionem. Ceperunt uolare uespertiliones
per aerem ut columbe. Dentes eorum ut dentes hominum
et eo continuo minuebant aliis tollentes nasus aliis nares morsibus
tamen suis aliquos uulnerabant. Appropinquante uero luce
uenerunt aues magne, ut uultures colorem habentes rubicundum,
pedes et rostra nigra, nec tamen nocuerunt eis, sed impleuerunt
totam ripam ipsius stagni et extrahebant inde pisces et anguuillas,
quas coram omnibus commedebant etc.
Qualiter Alexander dimisit loca periculosa et uenit in partes
Batrinarias
88. Deinde amoto exercitu dimisit Alexander loca periculosa
et uenit cum exercitu suo in partibus Batrinariis, que auro

1



5




10




15




20




25




30




35




40


Torna all'inizio