dulce et suave, molle et non durum, pulchrum et non turpe vel malum, 
non obscurum vel ambiguum, non sophisticum, non iniuriosum nec 
seditiosum, non irrisorium, non dolosum, non superbum nec otiosum. 
Hoc denique trado tibi pro regula generali: quod omnia facta 
que pietatem, extimationem, verecundiam nostram ledunt et, ut generaliter 
dicam, contra bonos mores fiunt nec nos facere posse credendum 
est, ut lex nostra dicit, ergo nec ea dicere debemus. Ait enim 
Socrates: « Que facere turpe est, ea nec dicere honestum puto ». 
Honesta igitur semper dicere debes, non solum inter extraneos, sed 
etiam inter tuos. « Nec enim inhonestis verbis inter suos uti debet 
qui honestis inter alios uti desiderat, cum in omni parte vite honestas 
pernecessaria est ». 
Et certe infinita exempla super hoc verbo « quid » ad eius expositionem 
et intelligentiam dici valerent, sed hec ad presens tibi dicta 
sufficiant.  
[III] 
Super hac dictione cui 
Habito tractato super hiis duabus sillabis « quis » et quid » accedas 
ad tractatum super hac dictione « cui ». Et certe, cum loqui desideras, 
requiras cui loquaris, utrum amico an alii. Amico loqui bene et 
recte potes, quia nichil est « dulcius quam habere amicum cum quo 
tamquam cum te ipso loquaris ». Non tamen amico talia dicas de 
quibus propalandis timeas, si inimucus postea fieret. Ait enim Seneca 
in epistolis: « Sic loquaris cum amicis tamquam Deus audiat et sic vivas 
cum hominibus tamquam Deus videat ». Et alius dixit: « Sic habeas 
amicum ut non timeas ipsum fieri inimicum ». Et Petrus Alfonsus 
dixit « propter amicos non probatos: « Provide tibi, semel de inimicis et
  |  
  |