| Sed circa hoc antiqui philosophi diversificati sunt. Quidam enim posuerunt eam
 esse totam sub una forma, ponentes unum elementorum omnium primam materiam
 esse, vel aliquid inter ea: et ex isto omnia generari constituunt densitate et
 raritate. Alii vero posuerunt eam sub pluribus formis, non tamen ordinatis ad
 invicem, sed quadam confusione permixtis, quae creatoris operatione ad ordinem
 et distinctionem reductae sunt: et hoc tamen diversimode posuerunt, ut
 Philosophus narrat, quod ad praesens non pertinet.
 Et hae omnes positiones a Philosopho sufficienter improbatae sunt.
 Moderni etiam in has duas vias dividuntur. Quidam enim ponunt materiam
 illam primam totam sub una forma creatam; sed ne in antiquum errorem labi
 videantur, ponunt illam formam non esse unum quatuor elementorum, sed aliquid
 quod se habet in via ad ea, ut imperfectum ad perfectum; sicut forma
 embrionis se habet ad animal completum. Sed hoc non potest similiter dici in
 elementis: quia, secundum Commentatorem, prima habilitas quae
 est in materia, est ad formam elementi. Unde non invenitur aliqua forma media
 inter materiam primam et formam elementi, sicut inveniuntur multa media inter
 materiam primam et formam animalis; quarum una alteri succedit, quousque
 ad ultimam perfectionem veniatur, intermediis multis generationibus et corruptionibus,
 ut Avicenna dicit. Et praeterea, cum tunc naturalia principia instituta
 fuerint, oporteret etiam nunc in naturali elementorum generatione advertere
 aliam formam ante formam elementi; quod est contra sensum: nisi forte dicatur
 secundum positionem libri fontis vitae, esse unam primam formam, et sic in
 materia primo inductam fore formam corporalem communem, et postmodum
 formas speciales distinctas. Sed hanc positionem Avicenna improbat, quia
 omnis forma substantialis dat esse completum in genere substantiae. Quidquid
 autem advenit postquam res est in actu, est accidens: est enim in subiecto quod
 dicitur ens in se completum. Unde oporteret omnes alias formas naturales esse
 accidentia; et sic rediret antiquus error, quod generatio idem est quod alteratio.
 Unde ipse vult quod ab eadem forma per essentiam, ignis sit ignis et corpus et
 substantia.
 Et ideo tenendo viam aliorum sanctorum, qui ponunt successionem in operibus
 sex dierum, videtur mihi dicendum, quod prima materia fuit creata sub pluribus
 formis substantialibus, et quod omnes formae substantiales partium essentialium
 mundi in principio creationis productae sunt: et hoc Sacra Scriptura
 ostendit, quae caelum et terram et aquam in principio commemorat: et hoc
 etiam Magister dicere videtur, ponens in illa informi materia hoc terreum elementum
 | 
 |