<< quis consensus templo dei cum ydolis >> , ut dicitur 2 Cor. , in quantum
pecunia quasi quoddam ydolum existens est causa quasi omnium iurgiorum
et domesticorum propter communem possessionem. Iuxta illud quod dixit
Abraham Loth nepoti suo << Ne queso iurgium sit inter te et me >> et sic diviserunt
possessiones ut habetur Gen. XIII; et etiam civilium tum inter
se propter lucrum officiorum, tum etiam contra hostes in quantum ex pecunia
possunt haberi stipendiarii et omnia que ad bellandum sunt necessaria,
quia << Pecunie obediunt omnia >> ut dicitur Eccles. X. Causat etiam bellum
cum omnibus in quantum pecunia est causa superbie et << Inter superbos
semper sunt iurgia >> , ut dicitur Prov. XIII. Unde Jb. XX << Nudavit
pauperis domum >> et cetera << et pluat super illum bellum suum >> . Octavo
est contra Saturnum, qui secundum Ysidorum a saturare dictus est, quia
confert opulentiam mortalibus. Set econtra usurarius affert egestatem et aliis
et tandem sibi. Iuxte illud Prov. XI << Rapiunt non sua et semper in egestate
sunt >> . Sicut ergo est contra totam naturam celestem ut merito conveniat
eis illud 2 Paral. XXVIII << Atrociter occidistis eos ita ut ad celum >> idest
contra celum << pertingeret crudelitas vestra >> . Et quia unum contrarium pugnat
contra aliud, manifestum est quod totum celum et omnes stelle celestes
tam fixe quam erratice quam constellationes quam etiam signa pugnent contra
usurarium. Iuxta illud Jud. V << De celo dimicatum est contra eos
stelle manentes in ordine et cursu suo adversus Sisaram pugnaverunt >> idest
usurarium. Sisara anim interpretatur exclusio gaudii, quod quidem usurarius
facit a debitore et tandem a se.
C. XX. Quinto est contra naturam supercelestem idest angelos. Officium
enim angelorum est nos custodire sive per se, sive per alios inferiores
iuxta illud Hebr. I << Omnes sunt administratores spiritus in ministerium
missi propter eos qui hereditatem capient salutis >> . Unde in Ps. << Angelis
suis mandavit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis >> . Set
econtra usurarius non est angelus se test diabolus cuius officium est nos
non custodire, set persequi et impugnare. Iuxta illud I Petr. V << Adversarius
vester diabolus tamquam leo rugiens circuit querens quem devoret >> .
Set et de hoc satis sit sic dicere in generali, pretermittendo ordines angelorum
in speciali. Et quia contra angelos sunt ideo merito tamquam a contrariis
ab angelis impugnantur. Iuxta illud Ps. << Fiat via illorum tenebre
et lubricum et angelus dei persequens eos >> . Usurarii enim sunt in tenebris
per stultitiam et in lubrico per continuam ruinam ut pates ex dictis.
|
|