Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 203

libro VI


nota quod precativa et monitoria possunt persone cuilibet convenire sed preceptiva convenit tantum maiori. Hortativa vero, suasoria, minatoria et correctoria proprie conveniunt eidem maiori; sepe tamen paribus et minoribus adaptantur. (6) Absoluta vocatur omnis alia petitio a predictis et hec est generalis que dividitur in quasdam species, quia petimus dicendo, scribendo, significando et quandoque alio modo.
39. (1) DE CONCLUSIONE ET QUATTUOR SPECIEBUS IPSIUS.
(2) Conclusio est oratio epistole terminalis per quam ostenditur quid commodi sequatur si petitio fuerit exaudita et quid incommodi si neglecta. (3) Fit autem quadrupliciter, scilicet affirmando, ut si dicam: 'Hoc si feceris me semper habebis ad tuum servitium promtiorem'. (4) Fit negando, ut si dicas: 'Quod si non feceris, te ulterius non amabo'. (5) Fit affirmando et negando simul, hoc modo: 'Quod si feceris a tuo servitio non desistam'. (6) Fit negando et affirmando simul, hoc modo: 'Quod si a studio non destiteris tibi sufficienter necessaria ministrabo'.
40. (1) EX QUOT ET QUIBUS PARTIBUS EPISTOLA INTEGRETUR .
(2) Quam vis epistola ex quinque partibus integretur, potest tamen ex pautioribus quandoque constare, quia in sola narratione

Torna all'inizio