Porro induxi tibi hanc parabolam, vt scias quod non
ego sicut ille asinus facere volo. Dixit symeus ad testudinem:
Tu quoque me decipere intendebas seductionibus et
proditionibus, et euasi a te meo consilio et intellectu. Dicitur
autem quod quicquid stultus dissipat, sapiens reparat. Et ait
ad eum testudo: Iustus es in sermone tuo, et scio quidem
quoniam vir sapiens abbreuiat verba et perficit opera, et omnia
per que peccat(a) recognoscit, et emendat stulticiam suam
per suum intellectum, sicut homo luctans et corruens in
eadem informatur et eleuatur.
Sendebar philosophus inquit quod quicunque querit aliquid
preciosi et inuenit illud, sollicite studeat diligentiamque
frequenter apponat ne per leues et viles occasiones rem vtilem
inuentam amittat. Non enim semper alicui conceditur
post damnum acceptum meliora acquirere. Et super hoc ait
rex Disles philosopho Sendebar: Per fabulam tuam intellexi.
quod decet viros sapientes considerare et animaduertere, vt
rem sibi acquisitam conseruare scia[n]t et ad com[m]odum
seu profectum exponere, cum non solum reputatur sapiens
qui multa scit congregare, seu per scientiam laboremue
multa adipisci, sed qui collecta acquisitaque reseruare scit ea
ac in rebus sue persone vtilibus exponere; quicunque
enim hoc facit, nunquam diebus quibus vixerit penitebit.
Summeque cauendum est ne forsitan eius precipitetur intellectus
aliqua in re ne labor sit ei inuanus, cum recuperare
non poterit quis quod amisit.
EXPLICIT CAPITULUM SEXTUM.
|
|