Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 112


habere <ostendant> Fili<um> hominis per gratiam. Obtulerunt
ostendentes quid ei Deus suus fecerit et divinitatis quali gloria
eum illustraverit et nomine dilecti Filii sui et maiestate condecoraverit.
Et <ut> de multis pauca dicamus, David dicit in eo: «Dominus
dixit ad me: filius meus es tu, ego hodie genui te». Iste namque homo,
qui offertur Antiquo dierum, David in genitura eternitatis evum obtulit,
quod testimonium Pater ei perhibuit, quia ipsum hodie, id est semper
sine fine et sine initio, genuerit. Offert item eum venientem de celo
et per humanitatem minoratum ab angelis, et tandem gloria resurrectionis
et honore paterne confessionis in celestibus et omnis creature
dominio sublimatum. Unde ait: «Minuisti eum paulo minus ab angelis,
gloria et honore coronasti eum, et constituisti eum super opera manuum
tuarum». Quem in utraque natura, in alio psalmo mirifice et ultra
quam dici possit, admirabilem describens, offert eum Antiquo dierum
et ait: «Dixit Dominus» Pater «Domino meo» Filio «sede» remeans
ab inferis «[a] dextris meis. Donec ponam inimicos tuos» Iudeos qui
sunt inimici crucis tue «scabellum pedum tuorum» ubi pedes tue
incarnationis in conversis requiescant. Quem et incarnandum offert,
cum adiecit loquens ad Filium hominis: «Virgam, inquit, virtutis tue»,
id est Verbum quod te assumet secum ut sis una persona, quod erit virga
virtutis tue, «emittet Dominus» Pater «ex Sion», id est ex virgine Maria
incarnatum, «dominare in medio inimicorum tuorum», id est
Iudeorum et omnium infidelium. Sed et hunc Filium hominis Deum
esse et unum principium cum Patre offert et ait: «Tecum principium»
est iste Filius hominis, o Pater et Domine, sed non ex eo quod homo
est, sed «in die virtutis tue», id est in Filio tuo, qui est virtus tua; cui
Filio respondet Pater: «In splendoribus sanctorum» angelorum, id est
in divinitate qua es Deus, «ex utero», id est ex substantia mea, «ante
luciferum» et omnem autem creaturam «genui te». Ysaias autem sic
offert Filium istum Antiquo dierum: «Et dierum: «Et factus est, inquit,
principatus super humerum eius, et vocabitur nomen eius admirabilis,
consiliarius, Deus, pater futuri seculi, princeps pacis; multiplicabitur
eius imperium». Sed et ipse Daniel offert eum regem; ait
enim: «Et dedit ei» scilicet <Pater> «potestatem et honorem et regnum».

Torna all'inizio