Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 32

libro I


punctum sine ulla virgula ibi scriptum; (6) at periodum censent
graviori accentu pronuntiari debere, quod punctum mostrat
cum virgula infra ducta. Et iste modus fere ab omnibus observatur.
(7) Nos vero tenemus quod omnes distinctiones, preter
finitivam, debent per arsin legittime terminari, sed periodus per
thesin, id est depositionem vocis, nisi cum in ecclesia legimus
ubi tam in psalmis quam ceteris lectionibus auctoritas consuetudinis
est servanda. (8) De punctis vero distinctionum sedis
apostolice auctoritatem servamus dicentes quod omne punctum
sine virgula esse debet nisi ubi sermo vel epistola terminatur,
quia ibi geminum punctum cum virgula deorsum ducta fieri
consuevit. (9) Ubi etiam est interrogatio virgula satis digne
puncto superscribitur aliquantulum tortuosa et in acutum directa,
ut pateat acuto acentu illam pronuntiari debere. (10) Nam
si iuxta pronuntiationum modos puncta scripturalia volumus
variare, antiphonarium videbitur quod neumemus, sed
"Velle suum cuique est nec voto vivitur uno;
(11) Mille hominum species et rerum discolor usus".
25. (1) DE LEGE CLAUSULARUM TENENDA.
(2) De clausulis quoque sequitur ut agamus, quoniam ex
distinctionibus clausule compinguntur. (3) Clausula igitur est

Torna all'inizio