ibi nasci voluit. ut impleatur prophetia dicta per Ysayam prophetam. Et
tu Bethleem Juda terra Ephrata vel terra Juda nequaquam minima es in milibus
Juda: ex te enim exiet dux. qui regat populum meum Israel.
Prope ecclesiam in eodem monte ad jactum lapidis. est ecclesia Sancti
Nicolai. in qua est sepultura illarum discipularum beati Jheronimi
sancte Paule et sancte Eustotii. ad quas multas dirigebat et ad preces earum
plures scribebat epistolas sacre Scripture.
Prope Bethleem ad unum miliare usque orientem descendendo per vallem.
est locus pastorum. ubi angelus apparuit eis. ut legitur Luce. IIº.
cap. et ut dixerunt: transeamus usque Bethleem. Hunc locum ego visitavi.
et est ibi una ecclesia, que jam fuit satis pulcra. nunc autem partim
cecidit et partim manet.
Prope Bethleem ad unum miliare versus occidentem. est villa. que vocatur
Bezela vel Bezech. in qua nascitur optimum vinum et in magna
quantitate, et dicitur Bezech eo quod Adonibezech fuit ibi captus et cesus.
Inter Bethleem et Jherosolymam. magis prope Bethleem. in via. est
sepulcrum Rachel. qui fuit uxor Jacob et mater Joseph et Benjamin.
ut legitur lib.º Genesis. XXXjº ca.º que mortua est ibi et sepulta in uno
sepulchro magnifice ordinato. ex Xij magnis lapidibus composito. quan
Jacob dilexit super omnes uxores suas. et ab amorem ejus. post mortem
ipsius. Rachel ad unum miliare prope posuit unum tabernaculum. et multo
tempore habitavit ibi transcurrens greges. que adhuc est ibi. Et ubi sepulta
est Rachel. vocabatur via Effrata. ideo dicitur Bethleem Effrata. uti legitur
Genesis XXXV caº: dicebatur autem Bethleem Juda eo quod cecidit in
sortem tribui Juda. et quia erat sub rege Juda.
Prope sepulchrum Racheelis ad medium miliare. est unus campus. in
quo. tempore quo Christus ibat predicando. quidam rusticus seminabat
legumen et Cristus dixit: Quid seminas. fili? Et ille mendaciter
respondit: Domine. semino lapides et Cristus respondit: Et lapides sint. Tunc
legumina conversa sunt in cetera lapidea et usque hodie in illo campo
multa inveniuntur: et ego ivi et inveni et mecum portavi.
|
|