"domui, domitum". 9 "Dedi" uero "datum" fecit, penultima correpta,
ut diximus; "steti", "statum" debet facere, penultima producta,
nomina tamen ab eo corripiuntur, ut "status, stata, statum", "stabilis";
ex eo composita "asto, astitum" et "astatum", "presto, prestitum"
et "prestatum" faciunt. 10 "Iuui" uero "iutum" facit, penultima
producta, et "laui, lautum", quamuis antiqui etiam "lauatum" dixerint.
11 Sciendum uero quod supinum hoc accepto uerbo infinito
"ire" facit infinitum futuri, ut "oratum ire"; pro quo tamen antiqui
frequenter participium futurum cum "esse" ponunt, ut "facturum
esse" pro "fact[ur]um ire", uel etiam aliquando per eclipsin "esse"
ponunt, ut "polliciti se facturum omnia".
< 7.2 DE PRETERITO PERFECTO
SECVNDE CONIVGATIONIS >
1 Secunda coniugatio in eo desinit. 2 I antecedente unum inuenitur
"cieo, cies", quod et in io quarte est coniugationis, cuius preteritum
"ciui" uel "cii" facit. 3 V uero consonante antecedente, eo
|
|