Petrus de Vinea: Epistole stravaganti e altri componimenti

Pag 332


novi affectus tuos ad tuum, et consideravi quantus sit
fervor tuae dilectionis ad fratrem, in quibus omnibus
gratificor tibi, si gratiae rependendae sunt ab aliquo sibi
ipsi. Sed attende tamen quam injuriosum sit hujusmodi
pugnam repetere ubi vel victum se noverit vel
enormiter actum in fugam. Non enim sine verecundiae
nota, sine pudoris infamia accessus ad omissa repetitur
et repetitio ad prohibita intentatur. Nunquam vidi compeditum
ad compedes, nunquam audivi ad captantem
captivum a jure postliminii voluntarie rediisse, et in
brutis hic sensus est ut nunquam per se soluta revertantur
ad camum quum vix etiam coacta supportant. Annon
recolis, ut ludum immisceam, quam ingeniose, quam
saepe quamque libenter equius ille rectus ambulabat et
modicum exuebat camum aut frenum quod portabat a
capite, ut semper et curatoris astuciam et patroni quandoque
cautelam indocilis dissolvendo deciperet? Nunquam
tamen eumdem memini semel saltem per se frenulum
rehabuisse. Quid ergo? Numquid homo quem in modico
Deus minoravit ab angelo et prudentiorem filiis lucis
in generatione sua testatus est, inferior erit intelligentia
brutis? Numquid homo rationalis quem genuit et lactavit
licet sub crasso aere patriaque, vernilem quam omnia
fugiunt liberatus repetet servitutem? Solus enim freneticus
portat funem ex quo ligatur. Respice insensibilia inanimata
et miraberis omnia mirabiliter appetere libertatem.
Si crescenti plantulae pondus incubat, nonne vidisti
multoties quod quadam sagacitate declinat obstaculum et
perimi non patiens in liberum se semper conatur aerem
explicare? Si velis, poteris ex aliis omnibus colligere

Torna all'inizio