contubernio. Ipse autem cum priori radicitus inhereret proposito,
indicta Rome generaliter synodo cum suis clamavit
sacratoribus Gotefredum. Cumque ad libitum consuevisset
multa disponere, coram omni cetu presentem laudavit
Attonem absque nutu regio, absente quoque Ambrosiano
clero ac populo. Unde inter ipsum et cesarem videtur
ortum hac lite manente discidium, non illius quidem dampnatione,
set nova huius et absque dato regis conceptum electione.
/*
5. Preterea dum Gotefredus Brebie solius immoraretur presidio,
Atto propria neglecta domo ac patria Rome degebat tantummodo
assiduis pape mancipatus obsequiis. Cui Arlembaldus
apud Mediolanum totis favebat viribus, die noctuque
laborans datis etiam ac promissis muneribus. Insuper omne
Gotefredi collegium flammis ac ferro persequebatur interdum,
nichil intemptatum iuxta posse relinquens, presertim
cum nec regie potestati nec suorum parium aliorumque multorum
cederet ullo modo voluntati, Romana tantum fretus
atque contentus fidutia; ad hoc etiam prorumpens, ut
|
|