Otto Morena et continuatores: Historia Frederici I

Pag 164


radiantibus, scilicet Martino Goxia et Bulgaro ac Iacobo atque
Ugone de Porta Ravegnana.
Igitur subiugata plenarie Bononia Imolam, deinde
Faenciam profectus est imperator, ipsis civitatibus ad
placitum imperii colla flectentibus. Omnesque Longobardie
ac tocius civitates Ytalie et castra ac arces ea estate dominio
imperatoris subdite fuerunt; preter arcem Gardam, que
est prope Veronam, quam tenebat eo tempore procer quidam
Turisendus nomine, qui se imperatori parere quasi dedignabatur.
Quocirca comes Marchoardus cum Pergamensibus
et Brixiensibus ac etiam cum Veronensibus ac Mantuanis
quasi per annum ipsam arcem obsidens, tandem
cum ipso Turisendo federe composito ipsam arcem obtinuit.
Estatis vero prefate mense Augusti maximum statutum
est colloquium in [Burgundia] apud Besenzonum a domino
papa Victore et ab illustrissimo imperatore Frederico ac

1



5




10




15
Torna all'inizio