Petrus Damiani: Epistulae

Pag 52


quem cernit indutum. Et fortis ac ingenuus quisque bellator vitat
inermem, impetit adversum se tela vibrantem. Accipiter etiam ubi nidificat,
in amplo quodam circuitu nullam dignatur exercere rapinam, ut
quae facilia sunt, et in promptu nobiliter transeat, in quibus vero maior
victoriae labor est, longinqua perquirat. Isti vero adversus inermes arma
corripiunt, et dum fluant hostes, vapulant innocentes. Porro autem dum
hic prior laedit, protinus alter insurgit, et non oculum pro oculo iuxta
legem, se refert cum foenore laesionem. Talio quippe, quae Tulliana
lege decernitur, nostris temporibus ignoratur, et disciplina vindictae quae
sub gentili dudum servabatur imperio, nunc evangelio veniam terribiliter
intonante nescitur. Ideoque pro virga tauream, pro scutica clavam, pro
verbo ferrum, pro vecte redhibent gladium. Erubescunt non excedentem
iniuriae vicem, dedignantur illati discriminis aequitatem. Videri victores
atque terribiles ambiunt, triumphalis gloriae titulos concupiscunt. Sic itaque,
dum unus irascitur, alter ad insaniam provocatur, et rabies rabiem
generat, ac furorem furor inflammat.
Sicut et hoc experimento dignoscitur, quia, si rabidus canis hominem
forte momorderit, tanta vi rabies eius in viscera protinus humana transfunditur,
ut mox in ipso urinae conceptaculo catuli generentur. Quod
nimirum hoc evidenti comprobatur inditio, quia si is, qui canino morsu
correptus est, cantalenas, quod muscarum genus est, in aqua tritas ebiberit,

Torna all'inizio