Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 1096


3. Praeterea, religio quaelibet principaliter tria vota substantialia habet, scilicet
castitatis, paupertatis, et obedientiae. Sed castitatem tenetur omnibus modis
servare, et similiter paupertatem, ut nihil proprium habeat. Ergo et obedientiam
sic tenetur servare ut in omnibus simpliciter obediat.
4. Praeterea, inferiori non relinquitur iudicium de superiori. Sed si subditus
haberet discernere in quo obediret, in quo non, relinqueretur sibi iudicium de
praecepto superioris. Ergo subditus tenetur in omnibus simpliciter obedire.
5. Praeterea, quilibet Christianus tenetur praelatis spiritualibus obedire. Si
ergo profitentes obedientiam non tenerentur simpliciter in omnibus obedire, in
nullo differrent profitentes obedientiam a non profitentibus, et sic talis professio
supervacua esset. Ergo cum non sit supervacua, tenentur in omnibus obedire.
SED CONTRA, Bernardus dicit in lib. De disp. et praecepto: «Nihil me prohibeat
horum quae promisi, nihil plus exigat quam promisi». Sed non promittuntur
nisi illa quae sunt in regula. Ergo non tenetur subditus in aliis obedire nisi
quae ad regulam pertinent.
Praeterea, nullus tenetur ad aliquid ad quod ceteri non tenentur, nisi secundum
quod ad illud ex voto se obligat speciali. Sed profitentes non vovent obedire in
omnibus, sed solum obedire secundum regulam talem vel talem. Ergo non
tenentur in omnibus obedire. Et haec etiam ratio accipitur ex verbis Bernardi in
eodem libro dicentis de hoc: «Non parum praelati praescribitur voluntati,
quod is qui profitetur, spondet obedientiam; non tamen obedientiam omnimodam,
sed determinate secundum regulam, nec aliam quam sancti Benedicti»; et
post subdit: «Praefixam praelatus sibi ex regula sciat mensuram; et sic sua
demum imperia moderari circa id solum quod rectum esse constiterit; nec
quodlibet rectum, sed hoc tantum quod praedictus Pater constituit».
Solutio
Respondeo dicendum, quod est triplex obedientia: scilicet indiscreta, imperfecta
(discreta tamen) et perfecta. Indiscreta obedientia, quae nec obedientia dici
debet, est quando aliquis obedit in illis quae divinae legis regulae contrariantur,
quam debet inviolabiliter observare: vel etiam in illis quae contrariantur
regulae quam professus est, in his dumtaxat quae dispensationi praelati non
subduntur, et ad hanc obedientiam nullus tenetur, immo quilibet tenetur eam
non habere. Imperfecta autem obedientia, sed sufficiens ad salutem obedientiam
profitentibus, est illa qua aliquis obedit in his quae servare promisit, et
non aliis; unde B. Benedictus dicit: «Ceterum subditus huiusmodi
obedientiam quae voti finibus cohibetur, noverit imperfectam»; et ad hanc obedientiam

Torna all'inizio