Ryccardus de Sancto Germano: Chronicon

Pag 136


intrante Martii esse Imperator ipse disponit,
debeant conuenire.
Eo tempore Iohannes dictus rex Iherosolimitanus
discors ab Imperatore discedit.
Imperator de Apulia uenit in Terram
Laboris, et relicta aput Salernum in castello
Terracine imperatrice consorte sua, ipse in
Apuliam redit celer, ubi Henricum de Morra
Magistrum iustitiarium, capitaneum statuit
Regni sui, et ipse Piscaram se contulit; ac
exinde in ducatu Spoleti perueniens, hominibus
ducatus ipsius per suas precipit litteras,
ut secum in Lombardiam debeant
proficisci; quod cum facere ipsi renuerent,
preter pape mandatum, cui tenebantur, Imperator
ad eos litteras iterat grauiores, quas
illi de ducatu ad papam remittunt. Quas
ipse papa moleste ferens, quod homines ecclesie
sub certa pena uocabat Cesar ad
expeditionem, suas ad eum litteras dirigit;
quas ipse Imperator graues reputans, rescribit
ei quasi de pari, et quia in rescripto
ipso suam uoluntatem satis Imperator uoluit
declarare, duxit ipse papa sibi asperius rescribendum,
propter quod Imperator ut
ipsius placaret animum, rescribit humiliter
in omni subiectione.
Tunc mittit a Rauenna, ubi pascha
Domini celebrat, Henrico Alamannie regi
filio suo, ut sibi in Lombardiam occurrat.
Deinde a Rauenna discedens, extra Fauentiam,
que sibi aduersa erat, iter habens,
aput castrum sancti Iohannis in territorio
Bononiensi posuit castra sua, ipsum parte
sui exercitus per ciuitatem Bononie preeunte.

Torna all'inizio