Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 237

Liber III


Quae quidem aut silentio praetereunda aut honestioribus vocabulis nominanda sunt. Propria item sunt, quae quum vocabulo careant, ad similitudinem referuntur, ut iaculari, quod tam de pilis et sudibus, quam de iaculis dicimus, quia pilari et sudari non dicimus. Item, lapidare, non solum de lapidibus, sed de glebis quoque et testis et similibus dicimus, quae vocabula propria non habent. Vertex item est aquae revolutio et quicquid in se vertitur; per similitudinem tamen et capitis et montis cacumen dicimus. Propria etiam sunt, quae usus alicui certae significationi accommodavit, ut veteres, qui urbis nomine Romam tantum intelligebant, quamvis aliae multae urbes essent; et nos, qui philosophi nomine Aristotelem, apostoli Paulum intelligimus, quamvis et philosophi alii et apostoli fuerint. Denique, ut breviter dicam, propria sunt, quae id quod volumus, auditori maxime apertissimeque declarant et (ut Fabius ait) non auditu, sed intellectu perpendenda sunt. Latina autem verba sunt, quae veterum scriptorum autoritas et Romanae linguae consuetudo comprobavit. Quo in genere Graeca multa ita iam in usum recepta sunt, ut si quis eadem latine velit exprimere, non intelligatur, ut apostolos, prophetas, episcopos, evangelia, theologiam, angelos et alia multa, quae appellare latina audet

Torna all'inizio