precepit, quibus et ex quibus velut ex materia operis sequentis inscripta
decurret narratio. Et quod hac nominum iam scripta materia uti velut
aliqua regula debeat, supponit et infit: et sicut quadam regula his que dicta
sunt utentes. Sapientis suum est ante narrationem quedam, que grece
prologumena hoc est ante dicenda dicuntur, pro mete rectitudine sub
oculis cudere, ex quibus potis sit sequentem raciocinationem elicere, et
quasi in speculo sic in his que dicenda sunt et reseranda previdere. Et
hoc est quod sequitur: et ad ea respicientes, ad reserationem invisibilium divinorum
nominun proveniamus. A supra digestis movet castrorum iter
sanctus Dionisius, et cum ad ea respiciat eorum reserationem indicens,
proprio a scemate sui opificii benivolentiam captat, quia se reseraturum
que posuit cum benivolentia interpretationis eorum indicat.
Quod vero queris quid sibi vult, quod auctor iste invisibilia esse divina
nomina dicit, dico quod non omne nomen est invisibile. Nullum
enim nomen scriptum vel vocale est invisibile. Nam cum apud recte
philosophantes tres sint orationes, teste Boetio, una que scribi possit
elementis, altera que voce profertur, tertia que cogitatione connectitur,
erunt et eiusdem generis tria nomina et tria verba, littera voce et cogitatione.
Quo circa litterale et vocale nomen visibile, cogitabile vero
invisibile remansit. Quam assertionem super vocali nomine, videlicet
quod visibile et sensibile sit, probant auctoritatibus. Namque cum omne
nomen vocale sit vox, omnis autem vox sit aer tenuissimus ictus,
ergo omne nomen vocale est aer tenuissimus ictus. Omne igitur visibile
est. Item: omnis vox est suum sensibile aurium, id est quod proprie
sentitur ab auribus, ergo omnis vox est visibilis, ergo omne nomen tale
est. Item: omne nomen habet tres dimensiones, quia in longum latum et
altum auditur, ergo omne tale nomen est visibile. Item Aristoteles
in suis Topycis dicit quod vox est alba et nigra. Et ita videtur quod
omne nomen vocale sit visibile, sit sensibile, sit corpus. Verum quod
alii dicunt vocem esse quantitatem et accidens, sic probant: in quocumque
predicamento continetur species alicuius generis, in eodem predicamento
continetur genus eiusdem speciei, sed oratio continetur in
predicamento quantitatis, ergo vox, quod est genus orationis, continetur
in eodem. Dico quod oratio dicitur et vocalis que non est quantitas
sed substantia, et dicitur oratio mora in qua profertur vocalis oratio. Et
|
|