Boncompagnus de Signa: Liber de obsidione Ancone

Pag 152


interfecit et populum israeliticum liberavit. Ita siquidem taliter alloquitur
universos:
«Favoris et gratie celestis robore premunita, preter generalem
consuetudinem feminarum, inter vos perorare disposui, credens
quod, licet oratio mea verborum non radiet venustate neque phylosophycis
prefationibus picturetur, erit tamen vobis ipsius exortatio
fructuosa: quia sepe accidere coasuevie, quod sermo simplex animos
roborat auditorum, et apparata eloquentia demulcet aures exteriores.
Non traxit me huc affectio dominandi, non aliqua temporalium
ambitio, non exactio rerum alienarum: quia post mariti mei decessum,
licet merens, toti comitatui dominor sine contradictione.
Castellis namque, burgis, villis et possessioni bus taliter abundo,
quod vix propria valeo custodire, Profecto illorum solet esse consuetudo
velle rapere aliena, quibus est curta suppellex et facultates
proprie non suppetunt ad vivendum. Induxit me igitur miserabilis
afflictio civium Anchonitanorum, et lacrimose dominarum preces,
que, ultra quam dici possit, in obsidentium potestatem venire trepidant,
quoniam earum corpora ludibrio supponerent sempiterno.
Nam dampnabilis raptorum caterva ducitur arbitrio ceco, nec parcit
alicui, dum adest possibilitas delinquendi. Materiam facti omnes et
singuli novistis, unde me non oportet singula specificare. Ad succurrendum
igitur consumptis fame, diuturnis bellis oppressis, in omni
labore atque periculo positis, veni ego cum unico filio meo in pupillari
etate relicto; qui, licet puer sit et pupillus, altitudinis tamen
paterne recordans, animositatem iam gerit in auxiliis et protectionibus
amicorum. Venistis et vos, o milites Lombardie atque Romaniole,
qui tam armorum strenuitate, quam sinceritate fidei multimode
refulgetis. Est enim ductor et preambulus vester Wilglielmus
Marcheselli, qui sola liberalitatis causa omnes possessiones suas,
amicorum ac fidelium bona, pro liberatione civitatis anchonitane
pigneri obligavit. Ob quam causam quibus eum laudibus extollam
ignoro, quia non sufficit lingua carnis interioris hominis exprimere
voluntatem. Sic enim eum facere decebat, quia tunc efficitur aliquis
virtuosus, quando virtutem animi temporalibus anteponit. Ceterum
in supereminenti negotio hactenus floruistis, faciendo transitum per
fauces et territoria inimicorum. Sed nunc tempus est producendi

Torna all'inizio