Petrus Damiani: Epistulae

Pag 16


Deus iudicaturus est mundum. Quomodo ergo conparari possunt septem
milia vel etiam decem milia annorum interminabilii divinitatis essentie,
que nec originem potuit habere nec finem.
Cum igitur hec et huiusmodi pervigili meditatione discutimus, dum
hec subtiliter in cogitatione versamus, non parvus nostre mentis profectus
acquiritur, quia, dum meditatur eterna, liquido conspicit, quam
despicienda sunt temporalia. Dum hec igitur mens rationalis excogitat,
additur etiam, ut semetipsam non cum tempore transituram, sed sine
fine victuram esse perpendat. Considerat itaque se huiusmodi esse
nature, ut necessario aut perpetuis potiatur praemiis aut suppliciis crucietur
eternis. Hec itaque sedula meditatione discutere, sed et diem
iuditii sollicitet praecavere, non parvus est fructus, in quo videlicet die,
cui semel successerit, ultra non corruet et cui se res in sinistrum verterit,
de cetero non consurget. Quod itaque de die iuditii queris et de
Antichristo, lege librum beati Augustini de civitate Dei et expositionem

Torna all'inizio