liberis, aris aque focis, maximeque diis immortalibus consulendum,
cavendumque ne, cum improvisos ruina preceps involverit,
frustra dii implorentur, qui quantum infesti sunt eorum sacra
violantibus, tantum etiam ulcisci nolentibus.
Hec vox non modo senatui et ceteris dignitatibus, sed Urbi
et ipsi Cesari, pavore incusso, animi fortitudinem expectoravit,
statimque illis ut libere, que vellent, dicerent in Iovis atrio, faciunt
potestatem.
XXIV. Senatu dato, maximus ex his et dignitate et natu: "Utar
meo iure dicendi, Cesar, pace quidem tua et magistratus, quod Iuppiter
optimus maximus hac in ede primo pontificibus et regibus,
inde consulibus, tandem vobis privato creditur auctoramento cessisse.
Neque enim sententia mea aliter contra vos, quam pro
vobis dicta, fas est indignari, quos recenti beneficio in collegium
nostrum admissos instituendi corrigendique auctoritas nobis vetusta
subegit.
XXV. Sed liceat stomachari ferreque acerbe, dummodo tam
miserabili iactura labefactari rempublicam taciturnitate non patiar,
dummodo eius, recte si dici possunt, conservatores, desidie
accusem, dummodo divinarum religionum interpretes non tantum
voce, verum omni virtute animi et corporis deorum immortalium
fidem ab improbis atque furiosis hominibus oppressam, desertam
ac proditam tuear: quia talia neglegentibus, ut inferentibus celo
litem, contra ignea iacula non erit posse diuturna impunitate
muniri."
|
380
385
390
395
400
|