Iohannes de Montecorvino: Epistolae

Pag 348


Et tenent chorum et ebdomadas sicut in conventu, sive sim
presens sive non. Et plures ex eis scribunt psalteria et alia opportuna.
Et dominus Imperator delectatur multum in cantu
eorum. Campanas ad omnes horas pulso et cum conventu infantium
et lactentium
divinum officium facio. Tamen secundum
usum cantamus, quia notatum officium non habemus.
4. De bono Rege Georgio. Quidam Rex illius regionis
de septa nestorianorum christianorum, qui erat de genere illius
magni Regis qui dictus fuit Presbiter Iohannes de Yndia,
primo anno quo huc ego veni michi adhesit et ad veritatem
vere fidei catholice per me conversus, minores ordines suscepit,
michique celebranti sacris vestibus indutus ministravit, ita
quod alii nestoriani ipsum de apostasia accusaverunt. Tamen
ipse magnam populi sui partem ad veram fidem catholicam
adduxit, et ecclesiam pulchram secundum regiam magnificentiam
construxit ad honorem Dei nostri, Sancte Trinitatis et
domini Pape et nomine meo vocans eam ecclesiam romanam.
Qui Rex Georgius ante VI annos migravit ad Dominum verus
christianus, relicto filio herede in cunabulis, qui nunc est
annorum novem. Fratres tamen ipsius Regis Georgii cum essent
perfidi in erroribus Nestorii, omnes quos ille converterat,

Torna all'inizio