auxilium  obnixe  se preparant. Inter quos fuit lantgravus 
cognatus imperatoris et Conradus comes palatinus de Reno 
frater imperatoris atque Fredericus filius quondam regis 
Conradi, qui fuit patruus imperatoris, dux de Rottemburgo; 
qui duxerunt secum ultra sexcentos milites bene armatos. 
Rainaldus quoque cancellarius et tunc electus archiepiscopus 
Colonie duxit secum ultra quingentos milites. Filius quoque 
regis Boemie una cum duce Boemie patruo suo ultra trecentos 
equites secum duxere. Aliique multi episcopi, marchiones, 
comites et alii nobiles et principes in Longobardiam 
ad imperatoris auxilium veniunt. 
Imperator itaque in die Lune, que fuit tercio kalendas 
sequentis mensis Iunii in festivitate sancti Maximini, cum 
predictis principibus et magna copia Longobardorum supra 
Mediolanum tendit ob ipsorum segetes devastandas. Devastaveruntque 
ipsas segetes usque ad Sanctum Caremalum
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
 
  |