Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 190


et bonae spei, non habent unde retrahantur quin
sint magnanimi. Posset etiam ad hocspecialis ratio assignari.
Nam cum iuvenes sint percalidi, et calidi fit superferri:
iuvenes semper volunt superferri, et excellere.
Sic enim videmus in ordine universi, quod semper calida
elementa , ut ignis et aer, superferuntur frigidis, videlicet,
terrae et aquae. Cum ergo inter caetera, per quae
quis videtur superferri et excellere, sit honor, et gloria:
iuvenes quia sunt percalidi, et cupiunt excellere, maxime
desiderant gloriam, et honorem: et per consequens
aliquo modo sunt magnanimi, cuius propria materia
videtur esse honor.Quarto iuvenes sunt laudabiles, quia
non sunt maligni moris, quia non credunt alios esse malos,
sed ut plurimum credunt omnes homines effe bonos.
Cuius ratio est, quia inexperti de factis aliorum,
non iudicant de factis hominum secundum ea quae viderunt;
sed secundum quod vident in seipsis, sic credun
esse in aliis. Ideo dicitur secundo Rhetoricorum, quod
pueri sua innocentia alios mensurant. Sicut enim ipsi
sunt innocentes, sic credunt alios innocentes esse. Quinto
iuvenes funt de facili miseratiui: quia ( ut supra dicebatur)
ex hac misericordia maxime consurgit, si credamus
alios indigne pari. Quare si iuvenes sua innocentia
alios mensurant, et credunt alios indigne pari, de facili
moventur ad misericordiam. Sexto iuvenes sunt erubescitivi
et verecundi. Nam quilibet timet perdere, quod
nimis affectat. Erubescentia autem et verecundia (ut
dicebatur) est timor inglorificationis. Cum ergo iuvenes,
qui percalidi nimis affectent excellere, timent inglorificari.
quare de facili erubescunt. Philofophus tamen
secundo Rhetoricorum aliam causam videtur tangere,
quam iuvenes sunt naturaliter verecundi. Nam (ut
ipse ait) nihil moverunt, nisi quia sunt docti a lege. Appellat
enim ibi doctrinam legum, monitiones paternas,
vel maternas per quas instruuntur pueri. Cum ergo matres

Torna all'inizio