IN SECUNDUM SENTENTIARUM, DISTINCTIO 41
DIVISIO TEXTUS
Ostenso quod ex finis intentione, vel voluntate, actus exterior habet malitiam et
bonitatem; hic determinat quasdam quaestiones circa praedeterminata; et dividitur
in partes duas: in prima inquirit de actu peccati per comparationem ad
intentionem; in secunda de actu peccati inquirit per comparationem ad voluntatem,
ibi: «Post haec investigari oportet, qualiter intelligendum sit quod ait
Augustinus». Prima in duas dividitur: in prima movet quaestionem; in secunda
determinat eam, ibi: «Quod a quibusdam non irrationabiliter astruitur».
Et haec dividitur in duas, secundum duas opiniones: secunda incipit, ibi: «Alii
vero, qui trifariam distinctionem actuum faciunt, opera cuncta quae ad naturae
subsidium fiunt, semper bona esse astruunt». Circa primum tria facit: primo
ponit solutionem propositae quaestionis secundum unam opinionem; secundo
obiicit in contrarium, ibi: «His autem obiicitur quod supra dixit Augustinus»;
tertio ponit responsionem, ibi: «Quibus illi respondent».
«Post haec investigari oportet, qualiter intelligendum sit quod ait Augustinus».
Hic determinat de actu peccati in comparatione ad voluntatem; et dividitur in
partes duas: in prima inquirit de peccato in genere per comparationem ad
voluntatem; in secunda de illo specialiter peccato quod in interiori voluntatis
actu consistit, ibi: «Si autem omne peccatum mortale, voluntarium est, cum
voluntas mala peccatum sit mortale, constat ipsam esse voluntarium peccatum».
Prima dividitur in tres, secundum quod tres auctoritates Augustinus ponit
in materia ista, quae dubitationem habent; secunda, ibi: «Illius etiam intelligentia
perquirenda est quod in lib. De duabus animabus edidit». Tertia, ibi:
«In eodem quoque libro De duabus animabus aliud tradidit consideratione
dignum».
|
|