Ad tertium dicendum, quod quantum est de potentia Dei, Deus posset peccatum 
absque omni poena dimittere, nec iniustus esset, si hoc faceret: sed quantum est 
ex parte illius qui peccavit, secundum ordinem quem nunc Deus imposuit rebus, 
non potest peccatum congrue sine poena dimitti. Nec sequitur, si congrue pars 
poenae dimittitur, quod etiam congrue tota dimittatur, propter duo. Primo, quia 
effectus habet aliquid et ab agente et a recipiente; unde sicut in collatione divinorum 
donorum, donum ex parte dantis elevat recipientem supra statum suum, 
ex parte autem recipientis est infra modum quo Deus influit; ita in remissione 
peccatorum oportet quod sit aliquid ex parte misericordiae remittentis, ut aliquid 
de poena debita dimittatur, et aliquid ex parte recipientis, ut scilicet in aliquo 
puniatur. Secundo, quia remissio poenae quae fit aliis hominibus, praecipue 
poenae satisfactoriae, fundatur supra virtutem satisfactoriam Christi, quae 
superabundavit ad amovendas omnes poenas quantum in se fuit; unde oportet 
quod particulata satisfactio fundetur supra satisfactionem Christi condignam, 
sicut imperfectum in quolibet genere oritur ex perfecto. 
Ad quartum dicendum, quod in eo cui Deus dat sua dona gratis, non est aliquid 
quod donis illis repugnet, faciens collationem donorum indecentem; sed in eo 
qui peccavit, est aliquod quod repugnat impunitati; et ideo ex parte creaturae 
non est simile. 
ARTICULUS 2 
Utrum aliqua pura creatura 
potuerit satisfacere pro humana natura 
Ad secundum sic proceditur. 
1. VIDETUR, quod aliqua pura creatura satisfacere poterat pro humana natura. 
Sicut enim pro peccato debetur satisfactio, ita pro beneficio debetur gratiarum 
actio. Sed sufficit Deo gratiarum actio quantum homo potest sibi reddere, etiam 
si non sit suis beneficiis aequalis: quia, ut dicit Philosophus, 
«secundum potentiam famulans homo diis et patribus, videtur iustus esse, 
quamvis ad aequalia non possit». Ergo videtur quod similiter sit sufficiens satisfactio 
quam homo potest reddere ad expiandum peccatum. 
2. Praeterea, bonum est potentius ad agendum quam malum: quia malum agit 
virtute boni, ut dicit Dionysius. Sed una pura creatura potuit 
per actum malum totam humanam naturam inficere. Ergo multo fortius potest 
per unum bonum actum pro tota humana natura satisfacere pura creatura. 
3. Praeterea, magnae crudelitatis videtur esse in domino vel iudice, exigere ab 
aliquo plus quam possit. Sed a Deo longe est omnis crudelitas. Ergo non exigit 
ab aliquo plus quam possit. Ergo satisfactionem quam Deus ab homine requirebat, 
purus homo facere poterat.
  |  
  |