AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod rationale secundum quod est differentia, est
ipsius compositi, ut dicit Avicenna, quamvis sumatur ab anima: et ideo post
mortem sicut non erat homo, ita non erat rationale, secundum quod rationale
nominat differentiam hominis, sed solum secundum quod nominat potentiam
animae.
Ad secundum dicendum, quod non subsistebat in natura humana, quia non
erant omnes partes humanae naturae: non enim erat caro et os, nisi aequivoce,
ut dictum est: et iterum non erat unio animae ad corpus.
Ad tertium dicendum, quod ad hoc quod sit homo, non solum oportet quod
anima et corpus uniantur in persona, sed etiam ad constitutionem unius naturae.
Ad quartum dicendum, quod Christus dicitur sacerdos in aeternum, quia eius
sacerdotio aliud sacerdotium non succedit. Vel aliter dicendum, quod Christus,
ut dicitur Hebr. 9, erat assistens Pontifex futurorum bonorum spiritualium; et
ideo illud sacerdotium est etiam animae Christi separatae a corpore.
Ad quintum dicendum, quod Paulus desiderabat verius esse quantum ad animam,
quod erat nobilius, quam esse in mortali corpore.
Ad sextum dicendum, quod illae locutiones sunt synecdochicae, quia ponitur
totum pro parte.
Ad septimum dicendum, quod Philosophus loquitur figurative, et non proprie:
unde ipse dicit, quod ita homo dicitur intellectus sicut civitas rex, quia totum
quod est in civitate, dependet ex voluntate regis.
ARTICULUS 2
Utrum Christus ubique fuerit homo
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod Christus ubique fuerit homo. Secundum Damascenum enim,
naturae communicant sibi sua idiomata. Sed Christus ubique est Deus. Ergo
ubique est homo.
2. Praeterea, quaecumque sunt unum supposito, ubicumque est unum, est aliud.
Sed homo et Filius Dei sunt idem supposito. Ergo cum Filius Dei sit ubique,
ubique etiam erit homo.
3. Praeterea, sicut Petrus vere est homo, ita et Christus. Sed ubicumque est
Petrus, ibi est homo. Ergo ubicumque est Christus, ibi est homo. Sed Christus
est ubique. Ergo ubique est homo.
4. Praeterea, omne quod est, aut est homo, aut non homo. Si ergo Christus non
est ubique homo, erit alicubi non homo: quod est falsum.
|
|