Iohannes Berardi: Chronicon Casauriense

Pag 860


exaltarentur, et eorum peccata dimitterentur,
iste fuit primus Abbas Piscariensis Coenobii
qui impetravit privilegium, sicut supra diximus,
a Pontifice Romano, quod Antecessores
sui vel habere non potueruit, vel duxerunt
pro minimo.
Privilegium hoc editum in tomo 6. Italiae Sacrae
loco suo iterum recudimus.
“ Leo Episcopus servus servorum Dei. Dominico
Venerabili Abbati Ecclesiae Sanctae
et Individuae Trinitatis, quae est in Insula
Piscaria, quae etjam Casa Aurea vocatur,
ubi Corpus Beati Clementis Papae, et
Martyris requiescit, tuisque successsoribus in
perpetuum. Convenit Apostolatui nostro
digne petentibus benivola compassione succurrere,
et poscentum animis alacri devotione
impertiri suffragium; ex hoc enim
lucri potissmum praemium a Conditore
omnium Deo procul jubio promerebimur,
dum piis petitionibus annuentes, ea quae
distorta, vel injuste sublata sunt, nostro pio
fuerint sine dubio moderamine restituta
atque directa. Quapropter tibi, Frater carissime,
quem magis bona Ecclesiae tuae in
quantum posssibilitas tua obtinet, augere,
quam minuere, vel destruere novimus, caritativa,
ut oportet, dilectione in recta tua
pulsatione aperimus ostium misericordiae
Apostolicae, confirmantes, et corroborantes
per sanctum summae nostrae Sedis privilegium,
sine omni laesione, vel aliqua perturbatione
obtinere Ecclesiam tuam omnia,
quae usque modo possedit, vel modo possidet,
vel possessura est imposterum. Unde
ex Apostolica Apostolorum Principis Petri,
et nostra, cujus vicem gerimus, auctoritate
praecipimus atque interdicimus, ut nullus
sub nostri Apostolici regiminis jure degentium,
scilicet, Imperator, Rex, Dux, Marchio,
Archiepiscopus, Episcopus, Comes,
vel Vicecomes, aut aliquis exactorum alicujus
rei, tam Laicorum, quam Ecclesiasticorum,
aut magna, aut parva cujuscunque
conditionis persona invadere, distrahere,
violare, aut perturbare praesumat praefatae
bona Ecclesiae in cellis, et castellis, in villis,
ac praediis, vel possessionibus, et quae ubique
in pagis, vel territoriis quibuslibet prae¬scripta
legalia, vel per praecepta possidet
regalia. Si quis autem contra hujus nostrae
praeceptionis privilegium…... praesumpserit,
aut praesumentibus consenserit, aut
fautor extiterit, et non potius observare in
integrum studuerit, et nostram Apostolicam
hanc praeceptionem, interdictionem transgredi
praesumpserit, sciat se auctoritate Beati
Petri Apostolorum Principis, Coelorum Regni
Clavigeri, nostroque anathematis vinculo,
innodatum, et a Regno Dei alienatum,
atque cum Diabolo, et ejus atrocissimis
pompis transgressorem, Sanctorum Patrum
canonica traditione deputatum. Quoniam
scriptum est, terminos Patrum nostrorum
nulla auctoritate inlicitae temeritatis
transgredi praesumi; Et quia opportunitatis
exigit ratio propter vos, et transgressores
canonicae correctionis debere fraeno constringi:
Illius insuper spirituali jaculo perdat
animam, cuius temporali gladio Malchus
amisit auriculam. Qui autem observator

Torna all'inizio