Dominicus Bandinus: Liber Inferni

Pag 230


penam sceleratissimis animabus. Que omnia mira c.99v.b
cum racione posuit. Nam, per munitissimam civitatem,
voluit quod daretur intelligi Infernum esse munitissimum
reorum carcerem. Et subiunxit: " Menia
lata videt" , ut multitudinem nocentum exprimeret.
" Triplex murus" : tria significat elementa que terram
ambiunt: Inferni sedem seu mundum, dyabolum et
carnem nostram a quibus omnia vicia oriuntur. Torrens
igneus significat celestes speras, que circa terram
perpetuo rotantur motu, seu ardorem irarum quo
accendimur ad agenda mala. " Turris ferrea" , idest
fortis ut ferrum, est inmobile centrum terre" . Ideo Maro
dixit:
" Vis ut nulla virum, non ipsi excindere bello
Celicole valeant" etcetera. Require in li. Vir. c. Pluto.

1



5




10




15
Torna all'inizio