Clara Assisiensis: Regula

Pag 2293


Francisci promittit obedientiam et reverentiam domino papae Innocentio
et successoribus eius canonice intrantibus, et Ecclesiae Romanae.
Et sicut in principio conversionis suae una cum sororibus suis
promisit obedientiam beato Francisco, ita eamdem promittit inviolabiliter
servare successoribus suis. Et aliae sorores teneantur semper
successoribus beati Francisci, et sorori Clarae et aliis abbatissis
canonice electis ei succedentibus obedire.
[Caput II - De his quae volunt vitam istam accipere, et qualiter
recipi debeant].

Si qua divina inspiratione venerit ad nos volens vitam istam accipere,
abbatissa sororum omnium consensum requirere teneatur;
et si maior pars consenserit, habita licentia domini cardinalis protectoris
nostri, possit eam recipere. Et si recipiendam viderit, diligenter
examinet eam, vel examinari faciat de fide catholica et ecclesiasticis
sacramentis. Et si haec omnia credat et velit ea fideliter
confiteri et usque in finem firmiter observare; et virum non habet,
vel si habet, et iam religionem intravit, auctoritate dioecesani episcopi,
voto continentiae iam emisso; aetate etiam longaeva vel infirmitate
aliqua seu fatuitate ad huius vitae observantiam non
impediente, diligenter exponatur ei tenor vitae nostrae.
Et si idonea fuerit, dicatur ei verbum sancti Evangelii: quod vadat
et vendat omnia sua, et ea studeat pauperibus erogare. Quod

Torna all'inizio