LXVIIII. DE DILLATIONIBUS DANDIS. 
ITEM statutum est quod in causis civillibus et pecuniariis dentur  
actori due dillationes, reo vero tres ad probandum, octo dierum  
pro qualibet dillatione, si causa fuerit librarum .X. vel inde supra:  
abinde vero infra sint circha numerum dierum arbitrio castellani  
seu eius vicarii. 
LXX. DE TERMINO DEFENSIONIS IN PROCESSU DANDO  
PER CASTELLANUM IN CAUSA CRIMINALI CALUMPNIATO  
SEU REO. 
ITEM statutum est quod in causa criminalii aliquis dampnari  
non possit, nisi facta calumpniatio seu reo prius copia de processu,  
si eam pecierit et assignato ei termino deffensionis, qui sit sex  
dierum ad minus. 
LXXI. DE LIBELLIS DANDIS. 
ITEM quod in causis soldorum .LX. imperialium seu valoris et  
abinde infra non exigatur libellus a petitore, sed, facta petitione  
actionem continente ut secundum eam possit formare sententiam,  
detur dillatio ad deliberandum et ad respondendum arbitrio  
domini castellani seu eius vicarii. Si vero causa fuerit abinde supra,  
porrigatur libellus reo petenti dari libellum et detur terminus ad  
deliberandum et respondendum sex dierum ad minus. 
LXXII. DE QUESTIONIBUS COMMITTENDIS. 
ITEM quod castellanus et eius vicarius causas et questiones, que  
sint soldorum .LX. imperialium seu valori et abinde supra, receptis  
confidentibus vel suspectis sapienti et sapientibus in iure existentibus  
in civitate Novarie vel diocesis, si petitum fuerit per ipsas partes vel  
aliquam ipsarum committere teneatur consullendis.
  |  
  |