«Quod etiam dictum est, Utrumque est Christus, et una persona, movere potest
Lectorem». Circa primum tria facit: primo obiicit; secundo solvit, ibi: «Haec
autem in hunc modum determinant»; tertio solutionem confirmat, ibi: «Aperte
enim Hilarius ait», et similiter dividitur pars secunda: quia primo obiicit;
secundo solvit, ibi: «Sed haec omnia ex tali sensu dicta fore tradunt»; tertio
solutionem confirmat, ibi: «Quia, ut ait Hieronymus, Verbum est Deus, non
caro assumpta».
«Est autem et aliud quod huic sententiae plurimum videtur obviare». Hic obiicit
contra positionem personae: et primo obiicit; secundo solvit, ibi: «Ad quod
etiam illi dicunt».
«In hac igitur sententia sic dicitur Deus factus homo, quia hominem accepit».
Hic exponit dictas propositiones secundum tertiam opinionem; et dividitur in
duas partes: in prima exponit propositiones; in secunda infert corollarium ex
dictis, ibi: «Et quia secundum habitum accipienda est Incarnationis ratio; ideo
Deum humanatum, non hominem deificatum dici tradunt». Circa primum tria
facit: primo exponit qualiter dicatur Deus factus homo; secundo quomodo
dicatur Christus praedestinatus, ibi: «Secundum istos dicitur Christus, secundum
quod homo, praedestinatus esse Filius Dei»; tertio quomodo dicatur minor
seipso, ibi: «Hi etiam cum dicitur Christus minor Patre, secundum quod homo,
secundum habitum hoc intelligunt dictum».
«Et quia secundum habitum accipienda est Incarnationis ratio; ideo Deum
humanatum, non hominem deificatum dici tradunt». Hic concludit ex dictis
quod homo potest denominative praedicari de Deo ut dicatur Deus humanatus,
non autem Deus de homine; et circa hoc duo facit: primo ostendit quod non
potest dici homo deificatus; secundo quod non potest dici homo dominicus, ibi:
«Et licet dicatur homo Deus, non tamen congrue dicitur homo dominicus».
|
|