Ioachim de Flore: Dialogi de prescientia Dei et predestinatione electorum

Pag 42


Denique, ut timeant divites et potentes ne hoc solum sit eis causa dampnationis,
quod habent hic consolationem suam, etiam si alia desint debita peccatorum,
terribilis valde sententia prolata est contra eos cum uni eorum dictum est:
Recordare fili quia recepisti bona in vita tua et Lazarus similiter mala, nunc
autem hic consolatur, tu vero cruciaris
.

BENEDICTUS: Si, sicut hactenus probatum est, abiecta mundi eligit Deus ut
sublimia queque confundat, quid esse dicimus quod nonnullos sanctorum legimus
divites et potentes?
IOACHIM: Considerare te oportet attentius quod illi divites sancti, quos
commemorat divina scriptura, in multis afflictionibus fuerunt, ita ut illorum
divitie pro summa egestate conputarentur, utpote Iob et David et alii multi;
quamvis illa sit causa precipua, quod sicut nos hic affligimur ut in futuro letemur,
ita illi patres, qui ad significandam utramque vitam electi sunt, et prius sustinuerunt
afflictiones ad designandas afflictiones electorum quas tolerant in hac vita
presenti, et ad ultimum invenerunt consolationem a Domino ad designanda
gaudia vite future, ut per exhibitionem presentium munerum firma sit expectatio
futurorum. Denique Habrahe date sunt a Deo divitie, set post longam peregrinationem
et afflictionem quam substinuit in populis alienis, ita ut timeret etiam
confiteri de Sara quod esset uxor sua, ne forte pro ipsa interficeretur. Simili
modo et Ysaac – Iacob multo tempore mansit exul timore fratris – multo
afflictus dolore filii. Quid dicam de Ioseph, Moyse et David, quorum primus
antequam perveniret ad gloriam venditus est in servum et obtrusus in carcerem,
secundus timore pharaonis exulatus est a domo paterna, tertius supra modum
afflictus est persequente Saule?
Igitur electionis causa non iustitia est set abiectio, non consolatio mundi set
afflictio; non quia ista simpliciter placent Deo, set quia pariunt humilitatem,
quam solam requirit virtutem Deus in angelis et hominibus. Denique, cum
diceret Apostolus: Videte, fratres, vocationem vestram, quia non multi sapientes

Torna all'inizio