Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 82


voce. Receptis autem litteris vestris et intellectis, que prudenter proposuit idem S., fuit a priori deliberatione
recessum.

II 84

De continentia vestra petimus certificari frequenter, et ut de nostra vestro desiderio satisfiat, significamus
nos per Dei gratiam grata mentis et corporis sospitate vigere.

II 85

Nuntii vestri iuxta desiderium vestrum non proficientes de nostro consilio revertuntur, et nos pro
vobis opportuno tempore, quod poterimus, faciemus.

II 86

Credentes vos de nobis prospera libenter audire significamus nos per Dei gratiam grata corporis
sospitate vigere, quod de vobis et vestris pleno desideramus affectu.

II 87

Gaudemus statum vestrum et vestrorum felicitate florere, et quia de prosperis nostris nova libenter
auditis, significamus nos per Dei gratiam grata corporis sospitate vigere. Ad hec de petitionibus
nobis per .. ex parte vestra exhibitis una, que tangebat ecclesiam, promoveri non potuit, et causam
difficultatis idem referre poterit viva voce. Unde non est, quid imputetur eidem, nec nos negligentia
notat, si semper ad votum non succedit eventus.

Torna all'inizio