Quale sit consilium mulierum: et quod earum
consilio non est utendum simpliciter sed in casu. Cap. XXIII.
Consilium mulierum, ut dicitur I. Politicorum est invalidum:
nam sicut puer habet consilium imperfectum,
quia deficit a perfectione viri: sic etiam foemina
habet invalidum consilium, quia habet complexionem
invalidam. Et deficit a valitudine viri. Quod autem foeminae
non sint robustae corpore, non est ex bonitate complexionis,
sed ex malitia, mollicies enim carnis in ipsis
magis arguit abuntandiam flegmatis, quam bonitatem
complexionis, quia ergo sic est, oportet foeminas deficere
a ratione, et habere consilium invalidum. Nam
quantum corpus est melius complexionatum, tanto est
magis proportionatum animae: propter quod magis obsequitur
ei: et anima existens in tali corpore, liberius
utitur operibus propriis, et expeditus habet rationis usum.
Primum igitur, quod est attendendum in consilio mulierum,
est, quia est invalidum. Secundum vero, quod est attendendum,
est, quia est velox et citum. Nam, ut vult
Philosophus in de Animalibus, omnia minora et debiliora
citius veniunt ad suum complementum. Consilium
ergo mulieres, quia est debilius et invalidus quam consilium
virile, citius venit ad suum complementum. Ceteris
ergo paribus si quis statim operari deberet, nec posset
ad illud negocium sufficientem deliberationem habere;
elegibilius esset consilium muliebre quam virile. Natura
enim cum moveatur ab intelligentiis, et a Deo, in quo est
suprema prudentia; oportet quod agat ordinate et prudenter.
Prudentis est enim cito se expedire, et modicum
tempus apponere in rebus vilioribus de quibus est minus
curandum. Unde et proverbialiter dicitur, quod mala
|
|