Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, I

Pag 309


peticionibus sacerdoturn ac servorum. Dei, quas nostris auribus
insinuaverint, libenter annuimus), (et eas cum Dei auxilio ad effectum
perducimus), (non solum regiam consuetudinem exercemus,
sed eciam nobis, tam ad presentis vite prosperitatem, quam. ad future beatitudinem adipisci non minimum emolumenti afferre con--
fidimus. Idirco notum sit omnibus fidelibus sancte Dei Ecclesie
et nostris, presentibus scilicet et futuris, quia vir venerabilis) Teuto,
(abbas monasterii) (Beati) (martyris Christi Vincencii, quod est si-tum.
in finibus Beneventanis, nostram adiens serenitatem, optulit
optutibus nostris precepta regum Longobardorum, Aistulfi videlicet
et Desiderii, nec non et preceptum pie recordacionis domni et
genitoris nostri Caroli piissimi augusti, in quibus illi tam antecessorum
suorum, videlicet regua, quam et ducum) Gysulfi, ducis
Longobardorurn et Liuprandi, ducis ducatus Spoletini, (vel aliorum

Torna all'inizio