velociter, vt ceruum, quem putabat esse captum, acciperet et
secum domi portaret. Sed antequam ipse appropinquaret, mus
roderat rethia, et ceruus euasit fugiens ad nemora velociter,
et coruus volauit super arborem quandam, et sedebat ibi expectans
finem de testudine, et mus cauernam suam ingressus
est; sed testudo fugere tam cito non potuit, de quo mus doluit
multum in corde suo, et iacuit respiciens a longe, vt videret
quid de ea fieret.
Cunque superuenisset venator ad rethia et vidit ea
incisa, obstupuit, et respiciens vndique non vidit nisi testudinem
et capiens illam ligauit eam bene, ceruo et coruo a
longe videntibus, multum indolentibus. Et ait mus: Non videtur
mihi nisi, quando euadimus de laqueo, incidimus in
foueam, et procedimus de vna tribulatione in aliam. Iam iustum
est verbum illius qui dixit quoniam non desinit homo
esse in tranquillitate et pace, dum non cadat; postquam vero
semel incidere incepit, inuadunt eum tribulationes ex omni
latere. Et non suffert mihi infortunium meum quod me
separa(n)t a viris societatis mee et divitijs, sed separat me a
socio, qui non solum socius, verum etiam mihi frater erat,
scilicet testudine, qui melior ac vtilior mihi ac nobis omnibus
erat quam omnes mei consanguinei et amici quos
vnquam diebus vite mee habui; que non venit huc, vt bene
scio, nisi ex nimia dilectione et fidelitate et nobilitate suorum
operum, que melior est quam dilectio patris aut matris ad
filium, qui quidem non cessat vsque ad mortem. Ve
huic corpori, cui tot mala predestinata sunt vt discurrat de
malo in malum ! Nec diu permanet quis in aliquo bono, quemadmodum
stelle non permanent in aliquo bono vel malo,
sed quotidie conuertuntur de uno in alterum; modo lucent,
modo obscurantur, modo conuertuntur de tenebris ad lucem,
modo autem de luce in tenebras. He vero tribulationes
|
|