Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, I

Pag 267


DE LUCERE IN MOLEZANO.
In nomine Domini. Temporibus domni nostri viri precellentissimi
Grimoald, Dei providencia, Beneventane provincie princeps,
undecimo anno principatus eius, mense ianuario, decima
indiccione. Ideoque ego Magipertus, filius quondam Maioni, habitator
qui sum in vico, qui vocatur Molezano, Lucerine finibus,
dum me in gravi essem infirmitate, sed recte loqui potui, propterea
cum arduo atque benigno desiderio offerui in monasterio Sancti
Vincencii, situs in Samnio, super fluvio Vulturno, ubi venerabilis
Iosue abbas regimen tenere videtur, terciam porcionem ex
omni substancia mea, quas habeo in suprascripto vico, vel ubicumque
meum approbatum fuerit de casis et curtis, de vineis,
territoria, cultum vel incultum, pratis, campis, silvis et pascuis,
excepto mobiles et pastino uno ante casa mea, quod in mea reservavi
potestate. ea racione, quod si filium masculinum legitimum
reliquero, ipsa tercia porcione, sicut supra legitur, deveniant in
suprascripto monasterio, et si feminas filias reliquero, medietate
de re mea deveniant in suprascripto monasterio; et si sine filiis
vel filias decessero, in integro omnis res mea et substancia mea,
quantum in illis diebus paruerit, in ipso Sancti Vincencii monasterio
deveniant permanendum, et perpetuis temporibus possidendum, ||
sine cuiuscumque molestacione. tamen, dum vixero, in mea
sit potestate, nec alio modo aut cuilibet vel ubicumque dare, nisi
regere, et usufructuare me licere. Et hanc chartularn offercionis
in suprascripta racione firma permaneat, sicut te Teoderamum
notarium scribere rogavimus. Actum Moleciano.

Torna all'inizio