Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, III

Pag 9


que vobis in eodem prephato venerabili monasteri Sancti Vincencii
martyris commutata, vel eciam concessa sunt, nec non et
alias locorum possessiones, que a regibus, ac ducibus, vel castaldeis,
universis christianis in eodem sancto loco largita, atque oblata
sunt, aut in postmodum illic concessa fuerint, firma stabilitate iuri
ipsius prephati venerabilis monasterii existenda, atque in perpetuum
permanenda statuimus, nec licencia sit, ut dictum est, et eius vel
omnibus eius monasterii pertinentibus, cuiquam magna parvaque
persona aufferre) aut prefato, iuxta id quod subiectum hisdem venerabilibus
locis apostolicis constitutis, atque privilegiis consistat
inconcussum permaneat (et liceat eosdem monachos de sua congregacione
abbatem semper eligere, et liceat ipsum abbatem, qui
fuerint, suos iudicare monachos, non solum virile monasterium,
sed eciam muliebrem monasterium sibi subiectum. Si quis autem,
quod non optamus, nefario ausu presumpserit hec, que a nobis,
ad laudem Dei, pro stabilitate venerabilis monasterii statuta sunt
refragare aut in quoquam transilire voluerit, anathematis vinculo
innodatus, et cum diabolo et eius atrocissimis pompis, atque cum
Iuda traditore domini nostri Iesu Christi eterno incendio concremandus
deputetur; at vero qui pio intuitu observaturum, et in
omnibus extiterit custodiens huius nostri apostolici [.....] constitutum
ad cultum Dei respicientibus, benediccionis graciam vitamque
eternam a misericordissimo domino Deo nostro multipliciter
consequatur, et vite eterne particeps effici mereatur. Scriptum
per manus) Benedicti, notarii regionarii et scriniarii sancte Romane
Ecclesie, in mense februario, indiccione decima. BENE
VALETE. Data .V. kalendas marcii, per manus Petri, Domini

Torna all'inizio