| Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris | 
| [IV.] DE LACUBUS
 
 Erat animus michi, cum de fontibus dictum esset, ut de fluminibus
 scriberem. Sed quia persepe cernimus fluvios quosdam
 e lacubus exundare aut susceptos ex eis emergere, mutare
 propositum satius esse ratus sum et lacus primo famosos apponere,
 ne, si post posuerim, ab hostiis in fontes videar flumina
 revocasse.
 Est ergo lacus aquarum pregrandis copia ex occultis terre
 meatibus in unum deveniens atque consistens locum, ex quo
 non nulli aiunt lacum dici quasi aquarum locum: Hos quidem
 maximo mortalium commodo per terrarum ambitum passim
 natura rerum disposuit; et, quicquid aliqui dixerint, longe a
 fontibus alienos. Augentur autem fontes et minuuntur facile
 pluviis aliisque supervenientibus atque cessantibus undis, ubi
 lacus absque incremento aut sorbere ingentia flumina aut tanquam
 hospites suscipere atque emictere illico cernimus. Habent
 et exitus fontes in rivos vel fluvios; lacus, non dicam omnes
 sed ut plurimum, nullos habent, esto ignoremus quonam
 recondant pluvias et torrentes. Ferunt et grandia navigia lacus,
 fontibus vero nec minimis innatant cortices. Preterea fontes
 nullos aut parvulos alunt pisces, ubi ex lacubus fere omnibus
 maximos atque sapidos piscantes assumimus.
 Sunt et qui dicant, quod longe inconvenientius est, lacus
 idem esse cum stagnis, cum vulgo Galli nulla facta distinctione
 sic vocitent. Absurdum quippe est, cum stagnamtes aquas deficere
 et non nunquam aridum linquere solum contingat et aliquando,
 extenuatis estivo fervore aquis, reliquas languentes
 paucitate putrescere et odore tetro adiacentia inficere loca;
 quod lacubus contigisse fere nunquam compertum est.
 Quid in multa procedam, cum liquido pateat fontes, stagna
 lacusque inter se fore diversos? Ad quos describendos, favente
 Qui super arida fundavit illos, per alphabetum more solito venientes
 | 
 |