Petrus Damiani: Epistulae

Pag 184


sensus in se vivere vota permisit. Sed quoniam tanta beati viri humilitas
sterilis esse non potuit, quod prius de Spiritus sancti rore radix ipsa
concepit, per prorumpentium ramorum germen pullulando diffudit.
Vir itaque Domini venturus aliquando Romam praecepit cuidam fratri,
ut secum pergeret, quia, sicut rogatus fuerat, eum in monasterio sancti
Pauli priorem constituere decrevisset. Ille vero nonnulla difficultatis
obstacula reluctatus opposuit, et modo hoc modo illud tandem obstinatus
oboedire contempsit. Maiolus autem inoboedientiam fratris aequanimiter
tulit, eoque relicto itinere quod decreverat, commeavit. Cumque frater in
monasterio per inoboedientiam remansisset, et reliqui fratres in eum se
vehementer inveherent, ac tam obstinatae duriciae pervicaciam unanimiter
increparent, tandem ad cor reversus, adversus propriam voluntatem in
arma congreditur, salutaris oboedientiae telis accingitur, et mox supernae
gratiae fervore succensus beati viri vestigia perniciter comitatur. Sed dum
ille nesciens cepto itinere graditur, hic vero post eum festinanter accelerat,
et anxius ac repentinus anhelat. Mox ad quendam fluvium pervenit, cuius
vir Domini iam vada transierat, et super ripam adhuc alteram consistebat.
Cum itaque monachus in citeriori fluminis se crepidine figeret, quoniam
absente navigio transitum non haberet, videns procul adstare magistrum,
quod solum potuit, praesto corruens in terram se humiliter stravit.
Et quia veniam deprecans per oris organum forte non posset audiri, clamosam
de toto corpore linguam fecit. Quod dum eminus Maiolus aspexit,
quid hoc esset, incunctanter agnovit, moxque misso remigio transferri ad
se monachum fecit. Quem praesto vir Dei, ad quid venisset, inquirit, at ille
simul et de praeteritis indulgentiam deprecatur, et impleturum se de
caetero quicquid iniungeret pollicetur. Tunc ille: Vis, inquit, absque dubio
paenitentiam? Quo respondente: Volo, protinus addidit: Huic igitur
osculum praebe. Nam casu tuberosae cutis illic leprosus adstabat. Ille
confestim in eius osculum ruit, moxque lepra mundati corporis prorsus
evanuit. Sic sic sancta oboedientia fructum suae humilitatis invenit, dum

Torna all'inizio