pacem pervenerit cum offenso, nondum tamen est absolutionis
beneficium consecutus. Ideoque beatitudini vestre humillima
prece supplico incessanter, quatenus erga dictum P. dignemini
misericorditer vos habere, munus eidem absolutionis prebendo
ex benignitate sedis apostolice consueta.
CXXX.
De patriarcha ad patriarcham.
Venerabili in Christo fratri et amico speciali atque carissimo
G., Dei gratia reverendo ac dignissimo patriarche Gradensi,
I. eadem gratia patriarcha Iherusalem in vero
salutari salutem. Hostilitatis adeo magna persecutio supervenit,
et corporis angustia sic iugiter coartamur, quod nec vobis vel
aliis ut vellemus adesse possumus nec prodesse. Ideoque vestram
deposcimus bonitatem ut interna compassione pulsetur, ita
quod viscera caritatis ad dilectionem et subventionem
proximi extendant.
CXXXI.
Responsiva ad eamdem.
Recepimus vestras litteras dolore non vacuas et dilectione
repletas, in quibus vestre fraternitati compatimur et vestris
et vestrorum doloribus condolemus, parati pro viribus
existentes vobis et vestris clericis in spiritu et corpore
deservire.
|
|