omnis amicus fraudolenter incedit. ” Quorum finem David prospexit, cum dicit: “Insidiatur 
ut rapiat inopem, rapere pauperem dum attrahit eum in laqueo suo, humiliabit et inclinabit 
se, et cum armis suis cadet in mortem.” Veniet illis laqueus quem ignorant, et captio 
quam occultaverunt apprehendet eos, et in laqueum incident ipsum. ”  Quibus dictis idem 
se revertens ad sacerdotes, quasi primum haec verba inchoasset, dixit:  “Patres, et o fratres 
karissimi, quamvis per multa mala et multis temporibus commodi et conturbati sitis, 
decet tamen vos, prout expedit, quod Veritas clamat reminisci:“In patientia vestra possidebitis 
animas vestras. ” Et item: “Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem 
non possunt occidere. ” Inter cetera beati Ambrosii omnium linguarum confessorum conscilium, 
quod in Vercellensi epistola loquitur, audite cordibusque percipite: “Non sit in 
vobis desidia, non sit pravum os lingua amarior. Nolite in consilio vanitatis sedere; 
scriptum est enim: Non sedi in consilio vanitatis. Nolite audire detrahentes proximis, ne 
dicatur unicuique vestrum: Sedens adversus fratrem tuum detrahebas. ” Item idem super 
Beati Immaculati: “Cogitet quis, quemadmodum pedem suum dirigat, manum suam adserat, 
ne impetu indignationis impulsus, cum repellere iniuriam cogitat, ipse alteri iactum 
notabilis caedis inlidat. ” Et “si longe est a peccatoribus salus, tamen nemo desperet, 
quia multae misericordiae Domini. Miserebor, inquit, cui misertus ero.” Fratres karissimi, 
in quod beatus Ambrosius dicit, credimus quod dixit et quod locutus est per Spiritum 
sanctum. Item in Beati Immaculati: “Qui hic se aurum putat, habet plumbum, et qui 
putat se granum tritici, habet stipulam, quae possit comburi.” Sed hic multi sibi aurum 
habere videntur. Non illis invideo. At ut nos huius sermonis finem imponamus, dicam 
cum beato Ambrosio, quod idem de vobis dixit: “Det vobis Dominus fidei ignorare naufragia, 
habere pacem profundam, et si aliquid sit quod graves nobis saeculi huius excitet 
fluctus, evigilantem pro nobis habere gubernatorem dominum Iesum, qui verbo imperat et 
tempestates mitigat, tranquillitatem maris refundat,” Iesus Christus dominus noster qui 
vivit et regnat cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti Deus per infinita saecula saeculorum.”  
/* 
18. (17.) Cum autem haec acta fuissent, et Guido omnibus salutatis episcopis urbem 
repedasset; ecce Herlembaldus Arialdus et Landulfus suis cum omnibus nimia indignatione 
supradicti concilii commoti, maxime quia sub canonibus conscriptos sese esse audierant, 
irrationabiliter quasi ferae inflammati sunt. Itaque quadam Dominica populi turba 
maxima freti, ac magna multitudine conducta et aliquantulum parte nobilium bello cottidiano 
obtusa, totiusque civitatis percrebescentibus tintinnabulis, cum aliquantulis clericis 
et sacerdotibus et presbytero Leoprando, fomentum maximum rei, qui se illis noviter 
inseruerat, animum leonis non hominis gerens, quem Guido in sacerdotio consecraverat, 
furiose theatrum oculis et manibus minantibus intrarunt. Qui diu per plurimas et longas 
orationes concionantes, ut magis ac magis vulgus contra Guidonem accenderetur, curialiter 
operam dabant. Quid multa? Guido nimia populi violentia, et ipse Herlembaldus 
inhoneste ipsum clamante Guidonem, quod ruinam super eum minabat, cuiusque vulgi 
animi ut folia a vento movebantur, sese periculo trahens theatrum intravit. Et facto 
silentio, ut Guido iussu ac impulsione Herlembaldi, qui oculis et manibus ac barba ut 
tyrampnus dura minabat, aut excommunicationem quam fecerat dediceret, aut archiepiscopatum 
irremeabiliter dimitteret, continuo multi ex populo irrationabiliter accensi quasi 
ferae super eum insurrexerunt; qui etiam diversis in partibus vestimenta eius quasi canes 
limfatici scindentes, nudum fere usque ad ultimum dimiserunt. Hoc facto omnes quasi 
furiosi et dementati, ut erant, theatrum exeuntes, diversi diversa sentientes, manibus 
et ore immundis per civitatis plateas perstrepentes quasi sues grunniebant. At cum 
huiuscemodi negotii fama per urbem citissime volasset, et nobilium maiores haec omnia 
in veritate comperissent, curiae Ambrosianae ad Guidonem, mori quasi parati ut de 
tanto dedecore eum vindicarent, unanimiter convenerunt. Inter quos Guido Landrianensis, 
vir magni conscilii summaeque dignitatis, ignominiae Guidonis et nobilium perplurimum 
compatiens, verbis luculentissimis et lacrymis eius ab oculis decurrentibus, multisque 
lacrymantibus, universos ad bellum durissimum animavit, quatenus aut continuo 
Guidonem, cui fidelitatem iuraverant, defenderent et superbiam Herlembaldi et suorum
  |  
  |