Valla Laurentius: De falso credita et ementita Constantini donatione

Pag 96


dignitatem. Maluit ergo sibi principes ac reges beneficiarios
facere quam ipse beneficiarius illorum esse, immo
ne mutua quidem beneficentia uti. “Beatius est
enim multo”, ut inquit Dominus, “dare quam accipere.”
21 Eadem mihi atque adeo maior est causa, cui
etiam a Domino precipitur dicente: “Infirmos curate,
mortuos suscitate, leprosos mundate, demones eiicite;
gratis accepistis, gratis date”. Ego ne tantum flagitium
admittam, Cesar, ut Dei precepta non exequar, ut gloriam
meam polluam? Melius est, ut inquit Paulus,
“mihi mori quam ut gloriam meam quis evacuet”.
Gloria nostra est apud Deum honorificare ministerium
nostrum, ut idem inquit: “Vobis dico gentibus,
quandiu ego quidem sum gentium apostolus, glorificabo
ministerium meum”. Ego, Cesar, aliis quoque sim
et exemplum et causa delinquendi? Christianus homo,
sacerdos Dei, pontifex Romanus, vicarius Christi.
22 Iam vero innocentia saeerdotum quomodo incolumis
erit inter opes, inter magistratus, inter administrationem
secularium negotiorum? Ideo ne terrenis renuntiavimus,
ut eadem uberiora assequamur? Et privata
abiecimus, ut aliena possideamus et publica? Nostre
erunt urbes, nostra tributa, nostra vectigalia? Et
cur clericos, si hoc fecerimus, nos vocari licebit? Pars
nostra sive sors, que grece dicitur Klipog, Dominus
est, non terrena, sed celestis. Levite, qui iidem clerici
sunt, partem cum fratribus non fuere sortiti: et tu nos

Torna all'inizio