quae fortem perdiderunt pugilem et
athletam securum, cujus industria, cujus animositate,
servitutes indebitae, oppressiones insolitae,
angariae et parangariae insuetae, quae
viduis et maritatis regni, ecclesiis ac personis
ecclesiasticis irrimediabiliter infliguntur, in conspectu
tanti concilii provide fuissent per te propositae
ac expressae robuste?"
Cap. IV
Gregorius papa, ad concilium iter instituens, regem
Karolum benigne admonet: sed, quum nihil proficeret,
Philippo Galliae regi, ut suam animi aegritudinem
illi denuntiet, mandat. Graeci nuntios
ad concilium mittunt, qui dicerent se ad unitatem
ecclesiae velle redire.
Sane dominus Gregorius papa ad concilium
ecclesiae Lugdunum properando, regem Karolum
in Thuscia super regni gravaminibus affectu patris
alloquitur in haec verba: "Super oppressione
multiplici, et innumeris novitatibus, fili carissime,
quibus sub tuo felici dominio regnicolas
opprimi fama clamat, validus frequenter clamor
perculit aures nostras. Profecto credidimus
per te illa debitis restaurationibus emendari,
statumque illius regni brachio tuo commissi
prompte in melius reformari. Revoce
igitur pro Deo talia, quae regi pio non congruunt,
sed potius regiam celsitudinem dehonestant,
ita quod tua grandis adeo felicitas adaugeat,
non minuat subditis libertatem". Ad
haec, inquam, cum regium rex non fecisset in hac
parte responsum, cujus animus videbatur ad ulteriora
proclivior, dictus dominus Gregorius subdidit:
"Veniet, veniet illa dies, qua super te tuosque
filios et heredes tyrannus inopinatus adveniet".
Rex autem ad papam mente provocata
quodammodo, spirituque turbato tunc replicat:
"Nescio quid sit tyrannus; scio tamen quod ille
Deus, qui semitas coeptas pedumque meorum
sumpta vestigia hucusque direxit, velut auxiliator
in posterum mecum erit." Post haec cum rex
praedictus quasdam naves Hospitalariorum et
Templariorum oneratas frumento in Sicilia et
transfretare paratas fecisset exonerari, frumentaque
deponi, pro eo videlicet, quod praeter jura
fondicaria et duanae pro extractiva cujuslibet salmae
perpetuo edicto statuerat unum augustalem
aureum fisco regio componendum, quem augustalem
dicti fratres, cum contra eorum immunitatem
et regni libertatem ac consuetudinem peteretur,
immo extorqueretur exacte, contendebant secretis
regiis exhibere; fama de iis ad dominum
Gregorium Lugdunum usque perrexit, quasi rex
praedictus Terrae-Sanctae, quam idem dominus
Gregorius apostolico zelo puraque mentis intentione
fovebat, auxiliaria victualium subsidia,
quibus plurimum indiget, impediret. Propter
quod conscientia mala gravatus, considerans
quod paterna et caritativa monita non possent
paenes regem Karolum in revocatione tantarum
|
|