Paulus Diaconus: Historia Romana

Pag 7


tempore Romani ad confirmandam coniunctionem nomina illorum
praeponebant nominibus et invicem Sabinis Romanorum;
et ex illo consuetudo tenuit, ut nemo Romanus sit absque
praenomine. propter hanc etiam societatem, cum Sabinorum
more Romulus hastam ferret, quae eorum lingua cyris appellabatur,
Quirinus est dictus; || Romani vero, sive a cyribus, ||
id est hastis sive a Quirino Quirites nominari cueperunt. ||
Remus denique a Fabio duce Romuli || dubium an fratris
voluntate || rutro pastorali extinctus est; || causa autem eius
interitus haec fuit || , quod ad tutelam novae urbis vallum non
posse sufficere increpaverit eiusque angustias saltu transilierit. ||
Romulus vero cum apud paludem Caprae nusquam comparvisset
anno regni xxxix ad deos transisse creditus est et
Quirini nomine ||
consecratus. deinde Romae per quinos dies senatores imperaverunt
et his regnantibus annus unus completus est.

postea Numa Pompilius rex creatus est, || cum apud
Hebreos Ezechias regnaret. || qui bellum quidem nullum gessit,
sed non minus civitati quam Romulus profuit. nam et leges
Romanis moresque constituit, qui consuetudine proeliorum iam
latrones ac semibarbari videbantur, et annum descripsit in decem
menses prius sine aliqua supputatione confusum et infinita Romae
sacra ac templa constituit. morbo decessit XLI imperii
anno.
|| regnante Numa, Glaucus primus ferri inter se glutinum
excogitavit. ||
Huic successit Tullus Hostilius. || hic primus Romanorum
purpura et fascibus usus est, Manasse in Iudaea regnante. ||
hic bella reparavit, Albanos vicit, qui ab urbe Roma duodecimo
miliario sunt, Veientes et Fidenates, quorum alii septimo miliario
absunt ab urbe Roma, alii octavo decimo, bello superavit. urbem
ampliavit adiecto Caelio monte. cum XXXII annos regnasset,
fulmine ictus cum domo sua arsit.
|| his temporibus Byzantium
civitas est condita, || quae postea Constantinopolis est appellata. ||
Post hunc Ancus Marcius Numae ex filia nepos suscepit
imperium.
|| quo etiam tempore Iosias regnabat apud Hebraeos. ||

Torna all'inizio