Otto Morena et continuatores: Historia Frederici I

Pag 130


Preterea in prima dominica quadragesime, que fuit anno
ab incarnatione Domini M°C°LXI° duodecimo die mensis
Marcii indictione nona et in qua fuit tunc festivitas sancti
Gregorii, venerat militia Placentinorum in Laudexanam; et
se occultaverant in quodam nemore, quod dicitur in Bulchignano
prope Meregnanum, ut Laudenses caperent, si quos
invenirent. E contrario vero Laudenses precedenti nocte equitaverant
versus easdem partes, ut Placentinos offenderent, si
quos invenirent in Laudexana. Et eum ipsi quoque in predicto
nemore se deberent occultare, in primo diei ortu viderunt
Placentinos in nemore latitantes. Placentini quoque cernentes
Laudenses inermes adhuc, utpote huius latitationis ignaros,
velociter bene armati super eos currunt. Quibus inprovidis
huius rei et sine destrariis et absque armis venientibus, non
valentibus Placentinorum multitudini resistere, in fugam sunt
promoti multique ex eis capiuntur. Inter quos fuit Ogerius
de Villa, Oldratus Mondalinus, Petracius de Pusterla,

1



5




10




15

Torna all'inizio